- SAXONUM Leges
- SAXONUM Leges(hi enim, cum victricia per Europam, Angliam inprimis, ubi provincias Cantio circumfusas, Essexiam, Midilsexiam, Surriam, Susexiam, et tractum late maritimum Cornubiam usque Westsaxonum, incoluerunt, signa extulissent, triumphatis populis leges impsuêre, quae inter antiquas divulgantur, Heraldo Dano qui floruit A. C. 984. nonnulli adscribunt: (auctoritate ducti Alberti Abbatis Stadensis. et helmodi in Hist. Sclavorum l. 1. c. 15.) Ceteri illorum Legissatores Aluredus Eduardus seu Aethelstanus, Edmundus, Edgarus, Ethelredus fuêre. Erant autem Saxones olim dicti Thuringi, sed e Graecia prius oriundi, ut eorum tradunt historiae, et illus Gotfridi Viterbiensis Chron. part. 15.Saxo, velut credo, patria fuit'ante Macedo,Regis Alexandri miles ubique fuit, etc.Origini arriserunt leges, a quopiam institutae, qui Philosophiam in Graecia audierat, ut oprnatur Huldricus Mutius Chron. Germ. l. 12. Multa enim, inquit, Platonis legibus conveniebant. Vide Henr. Spelmannum Gloss. Arch. in voce Lex, et in voce West-Saxones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.